The Smalcald Articles: Tertia Pars - Articulus Quintus
I’ve finished the Smalcald Articles: A Latin Reader, my yearly Book of Concord reader,, and I will be posting every Monday a section from it. You can find the whole series here. If you like this sort of work, please consider become a paid subscriber, buying a book or simply leaving a positive review for a book on Amazon.
V. Articulus Quintus
De Baptismo
Baptismus nihil est aliud quam verbum Dei cum mersione in aquam, secundum ipsius institutionem et mandatum, sive, ut Paulus inquit Eph. 5, 26, lavacrum in verbo; sicut et Augustinus ait: Accedat verbum ad elementum, et fit sacramentum. Quare non sentimus[1] cum Thoma[2] et monachis praedicatoribus seu Dominicanis, qui verbi et institutionis Dei obliti dicunt, Deum spiritualem virtutem aquae contulisse et indidisse, quae peccatum per aquam abluat. Non etiam facimus cum Scoto[3] et Minoritis[4] seu monachis Franciscanis, qui docent, baptismo ablui peccatum ex assistentia divinae voluntatis, et hanc ablutionem fieri tantum per Dei voluntatem, et minime per verbum et aquam.
De paedobaptismo docemus[5] infantes esse baptizandos. Pertinent enim ad promissam redemptionem per Christum factam. Et ecclesia debet illis baptismum et promissionis illius annuntiationem.
[1] Introduces an indirect statement
[2] Thomas Aquinas
[3] Scotus
[4] The Minorites or Barefooted Monks
[5] Introduces an indirect statement with the passive periphrastic as its infinitive main verb
Vocabulary
Abluo, ere, ablui, ablutus- to wash away, blot out, purify
Ablutio, ablutionis, f.- washing, ablution
Aqua, ae, f.- water
Assistentia, ae, f.- assistance, help; attendance
Baptismus, ī, m.- baptism
Baptizō, āre, āvī, ātus- to baptize
Dominicanus, i, m.- Dominican
Elementum, i, n.- element, origin; rudiments; first principle
Franciscanus, i, m.- Franciscan
Indido, ere, indidi, indiditus- to distribute, deal out; spread
Infans, infantis, c.- baby, infant
Lavacrum, i, n.- bath, baptism, washing
Mersio, mersionis, f.- immersion, dipping; drowning
Paedobaptismus, i, m.- infant baptism
Praedicator, praedicatoris, m.- preacher; publisher
Promitto, ere, promisi, promissus- to promise